- NICOLAUS I
- I.NICOLAUS Icognomine Magnus, Romanusgente, successit Benedicto III. Papae, coronatus, praesente Ludovicô II. Imperatore A. C. 858. Michaeli III. Imperatori Orientis, acriter seopposuit, a Photio Patriarcha Constantinopolitano, qui Ignatio Patriarchae pulso surrogatus erat, depositus, quem anathemate feriit. Cum Lothario dein, Lotharingiae Rege ob Valdradam, ei negotium fuit: Iohannem Archiepiscopum Ravennatem coercuit; Caelibatum, in primis in Gallia et Germania, strenue promovit; Restitit tamen illi Huldericus, Episcopus Augustanus, epistolâ doctissimâ, obtinuitque, ut libertas conigii Sacerdotum intemerata maneret, per annos ferme 200. Obiit, auctoritatis Pontificiae acer assertor, plurimis epistolis, quae in Volu8men coi???e, editis, A. C. 867. Successit Hadrianus II. Vide Laonic. Chalcond. Martin. Chemnitium, in examine de caelibatu, Platinam, Anastasium Biblioth. Onuphrium, Ciacconium, Papyrium Massonium, Duchesnium, Hincmarum Rem. Possevinum, Gesner. etc.II.NICOLAUS Iex Mystico, Patriarcha Constantinopolitanus, post Antonium, A. C. 890. a Leone IV. Imperatore quod quartum eius cum Zoe coniugium approbare nollet, pulsus, A. C. 901. ab Alexandro Imperatore restitutus est, A. C. 911. tutor Constantini Porphyrogennitae. Obiit A. C. 930. Curopalat. in Comm. Histor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.